Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.18.2 Columella 4.21.2 () >>Columella 4.24.2

Click a word to see morphological information.
4.20.2 sui vitem configuret. Id non solum ad speciem plurimum refert, sed ad firmitatem et ubertatem, [Note]

4.21.1Quinquennis vineae non alia est putatio quam ut figuretur quemadmodum supra institui dicere, neve supervagetur; sed ut caput trunci pedali fere spatio sit inferius iugo, quaternisque bracchiis, quae duramenta quidam vocant, dividatur in totidem partes. Haec bracchia sat erit interim2 singulis palmitibus in fructum summitti, donec vineae iusti sint roboris. Cum aliquot deinde annis quasi iuvenilem aetatem ceperint, quot palmites relinqui 4.21.2 debeant incertum est. Nam loci laetitia plures, exilitas pauciores desiderat; siquidem luxuriosa vitis, nisi fructu compescitur, male deflorescit et in materiam frondemque effunditur; infirma rursus, cum onerata est, affligitur. [Note]

4.22.1Si vero aliter formatas acceperimus,4 et iam 5 multorum annorum neglegentia supervenerit 6 iugum, considerandum erit cuius longitudinis sint duramina quae excedant 7 praedictam mensuram. Nam si duorum pedum aut paulo amplius fuerint, poterit adhuc universa vinea sub iugum mitti, si tamen palus 4.22.2 trunco est applicitus; is enim a vite summovetur et in medio spatio duorum ordinum ad lineam pangitur; transversa deinde vitis ad statumen perducitur, atque ita iugo subicitur. At si duramenta eius longius excesserunt, [Note]

4.23.1Nunc quia1 parum videmur de putatione vinearum locuti, maxime necessariam partem propositi operis diligentius persequemur. Placet ergo,2 si mitis ac temperata permittit in ea regione, quam colimus, caeli clementia facta vindemia secundum Idus Octobris auspicari putationem: cum tamen aequinoctiales pluviae praecesserint et sarmenta iustam maturitatem ceperint; nam siccitas seriorem



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.18.2 Columella 4.21.2 () >>Columella 4.24.2

Powered by PhiloLogic