Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.18.1 Columella 4.21.1 () >>Columella 4.23.2

Click a word to see morphological information.
4.19.1De positione iugi, quatenus a terra levandum sit, hoc dixisse abunde est: humillimam esse quattuor pedum, celsissimam septem. Quae tamen in novellis seminibus vitanda est; neque enim haec prima constitutio vinearum esse debet, sed per [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

annorum longam seriem ad hanc altitudinem vitis 4.19.2 perducenda est. Ceterum quanto est umidius solum et caelum, placidioresque [Note]

4.20.1Pedatam vineam iugatamque sequitur alligatoris cura, cui antiquissimum esse debet, ut supra dixi, rectam conservare stirpem nec flexum 4 ridicae persequi, ne pravitas statuminis 5 ad similitudinem 4.20.2 sui vitem configuret. Id non solum ad speciem plurimum refert, sed ad firmitatem et ubertatem, [Note]

4.21.1Quinquennis vineae non alia est putatio quam ut figuretur quemadmodum supra institui dicere, neve supervagetur; sed ut caput trunci pedali fere spatio sit inferius iugo, quaternisque bracchiis, quae duramenta quidam vocant, dividatur in totidem partes. Haec bracchia sat erit interim2 singulis palmitibus in fructum summitti, donec vineae iusti sint roboris. Cum aliquot deinde annis quasi iuvenilem aetatem ceperint, quot palmites relinqui 4.21.2 debeant incertum est. Nam loci laetitia plures, exilitas pauciores desiderat; siquidem luxuriosa vitis, nisi fructu compescitur, male deflorescit et in materiam frondemque effunditur; infirma rursus, cum onerata est, affligitur. [Note]

4.22.1Si vero aliter formatas acceperimus,4 et iam 5 multorum annorum neglegentia supervenerit 6 iugum, considerandum erit cuius longitudinis sint duramina quae excedant 7 praedictam mensuram. Nam si duorum pedum aut paulo amplius fuerint, poterit adhuc universa vinea sub iugum mitti, si tamen palus



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.18.1 Columella 4.21.1 () >>Columella 4.23.2

Powered by PhiloLogic