Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.20 Columella 4.21 () >>Columella 4.22

Click a word to see morphological information.

4.21.1Quinquennis vineae non alia est putatio quam ut figuretur quemadmodum supra institui dicere, neve supervagetur; sed ut caput trunci pedali fere spatio sit inferius iugo, quaternisque bracchiis, quae duramenta quidam vocant, dividatur in totidem partes. Haec bracchia sat erit interim2 singulis palmitibus in fructum summitti, donec vineae iusti sint roboris. Cum aliquot deinde annis quasi iuvenilem aetatem ceperint, quot palmites relinqui 4.21.2 debeant incertum est. Nam loci laetitia plures, exilitas pauciores desiderat; siquidem luxuriosa vitis, nisi fructu compescitur, male deflorescit et in materiam frondemque effunditur; infirma rursus, cum onerata est, affligitur. [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.20 Columella 4.21 () >>Columella 4.22

Powered by PhiloLogic