Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.1 Columella 4.2 () >>Columella 4.3

Click a word to see morphological information.

4.2.1Alterum illud, quod minori impensa 6 duos palos unius seminis flagellis censent 7 maritari, falsissimum est.8 Sive enim caput ipsum demortuum est, duo viduantur statumina, et mox viviradices totidem substituendae sunt, quae numero suo rationem cultoris onerant: sive tenuit,9 et ut saepe evenit, [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

vel nigri est generis vel parum fertilis, non in uno sed in pluribus pedamentis fructus claudicat. Quamquam etiam generosae stirpis vitem sic in duos palos divisam rerum rusticarum prudentiores existimant 4.2.2 minus fertilem fore, quia cratem factura sit. Et idcirco veteres vineas mergis propagare potius quam totas sternere idem ipse Atticus praecipit; quoniam mergi mox facile radicentur, [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.1 Columella 4.2 () >>Columella 4.3

Powered by PhiloLogic