Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.16.1 Columella 4.18.1 () >>Columella 4.21.1

Click a word to see morphological information.
4.17.1Perticarum iugum fortius minusque operosum est.4 Harundines pluribus operis iugantur, quoniam et pluribus locis nectuntur. Eaeque inter se conversis cacuminibus vinciendae sunt, ut aequalis crassitudo totius iugi sit; nam si cacumina in unum competunt, imbecillitas eius partis gravata pondere iam maturum fructum prosternit, et canibus ferisque 4.17.2 reddit obnoxium. At cum iugum in fascem pluribus harundinibus alterna cacuminum vice ordinatum est, fere quinquennii praebet usum. Neque enim alia est [Note]

4.18.1Sed quoquo modo2 vineta placuerit ordinare, centenae stirpes per singulos hortos semitis distinguantur: vel, ut quibusdam placet, in semiiugera omnis modus dirimatur. Quae distinctio 3 praeter illud commodum, quod plus solis et venti vitibus praebet, tum etiam oculos et vestigia domini, res agro saluberrimas, facibus admittit, certamque aestimationem in exigendis operibus praebet; neque enim falli possumus per paria intervalla 4 iugeribus 4.18.2 divisis. Quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis concisa, fatigationem veluti minuit, exstimulatque [Note]

4.19.1De positione iugi, quatenus a terra levandum sit, hoc dixisse abunde est: humillimam esse quattuor pedum, celsissimam septem. Quae tamen in novellis seminibus vitanda est; neque enim haec prima constitutio vinearum esse debet, sed per [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

annorum longam seriem ad hanc altitudinem vitis 4.19.2 perducenda est. Ceterum quanto est umidius solum et caelum, placidioresque [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.16.1 Columella 4.18.1 () >>Columella 4.21.1

Powered by PhiloLogic