Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.17 Columella 4.18 () >>Columella 4.19

Click a word to see morphological information.

4.18.1Sed quoquo modo2 vineta placuerit ordinare, centenae stirpes per singulos hortos semitis distinguantur: vel, ut quibusdam placet, in semiiugera omnis modus dirimatur. Quae distinctio 3 praeter illud commodum, quod plus solis et venti vitibus praebet, tum etiam oculos et vestigia domini, res agro saluberrimas, facibus admittit, certamque aestimationem in exigendis operibus praebet; neque enim falli possumus per paria intervalla 4 iugeribus 4.18.2 divisis. Quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis concisa, fatigationem veluti minuit, exstimulatque [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.17 Columella 4.18 () >>Columella 4.19

Powered by PhiloLogic