Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.16 Columella 4.17 () >>Columella 4.18

Click a word to see morphological information.

4.17.1Perticarum iugum fortius minusque operosum est.4 Harundines pluribus operis iugantur, quoniam et pluribus locis nectuntur. Eaeque inter se conversis cacuminibus vinciendae sunt, ut aequalis crassitudo totius iugi sit; nam si cacumina in unum competunt, imbecillitas eius partis gravata pondere iam maturum fructum prosternit, et canibus ferisque 4.17.2 reddit obnoxium. At cum iugum in fascem pluribus harundinibus alterna cacuminum vice ordinatum est, fere quinquennii praebet usum. Neque enim alia est [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.16 Columella 4.17 () >>Columella 4.18

Powered by PhiloLogic