Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.13.2 Columella 4.16.1 () >>Columella 4.18.2

Click a word to see morphological information.
4.15.2 Mergi genus est, ubi supra terram iuxta suum adminiculum vitis curvatur, atque ex alto scrobe sub-mersa perducitur ad vacantem palum: tum ex arcu vehementer citat materiam, quae protinus applicata 4.15.3 suo pedamento ad iugum evocatur. Sequente deinde anno insecatur superior pars curvaturae usque ad medullam, ne totas vires matris propagatum flagellum in se trahat, et ut paulatim condiscat suis radicibus ali. Bima deinde praeciditur proxime palmam quae ex arcu summissa est. Et id quod a matre abscisum recessit, confestim alte circumfoditur. et scrobiculo facto ad imum solum praeciditur, [Note]

4.16.1Eadem ratio est in transferendo malleolo. Nam secundo autumno, si caeli et loci qualitas patitur, commodissime post Idus Octobris exemptus con-seritur: 2 sin autem aliqua terrae vel aeris repugnat iniuria, tempestivitas eius in proximum ver differtur. Neque diutius in vineis relinquendus est, ne soli 3 vires absumat et ordinaria semina infestet: quae quanto celerius liberata sunt consortio viviradicum, tanto facilius convalescunt. At in seminario licet trimam atque etiam quadrimam vitem resectam vel anguste putatam custodire, quianon consulitur 4.16.2 vindemiae. Cum mensem tricesimum excessit posita vinea, id est tertio autumno, vehementioribus statuminibus statim impcdanda [Note]

4.17.1Perticarum iugum fortius minusque operosum est.4 Harundines pluribus operis iugantur, quoniam et pluribus locis nectuntur. Eaeque inter se conversis cacuminibus vinciendae sunt, ut aequalis crassitudo totius iugi sit; nam si cacumina in unum competunt, imbecillitas eius partis gravata pondere iam maturum fructum prosternit, et canibus ferisque



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.13.2 Columella 4.16.1 () >>Columella 4.18.2

Powered by PhiloLogic