Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.13.1 Columella 4.15.2 () >>Columella 4.17.2

Click a word to see morphological information.
4.14.1Sed et malleolorum similis cura agenda est, ut ad unam aut duas gemmas deputati autumno vel vere, prius quam germinent, iugentur.1 Iis, ut dixi, cantherius propius 2 a terra quam vitibus ordinariis summittendus est; neque enim editior esse debet pedali altitudine, ut sit quem teneri adhuc pampini capreolis suis illigent nec 3 ventis explantentur. Insequitur deinde fossor, qui crebris bidentibus 4.14.2 aequaliter et minute [Note]

4.15.1Sed cum annicula mensiumque sex ad vindemiam perducta est, sublato fructu protinus frequentanda est, et praesidiarii malleoli propagandi sunt, qui in hunc usum fuerant depositi; vel, si ne hi quidem sunt, ex ordinaria vite in alterum palum mergus est attrahendus. Nam plurimum interest adhuc nova consitione pedamen omne vestiri; nec mox vineam tum subseri, cum fructus capiendus est. 4.15.2 Mergi genus est, ubi supra terram iuxta suum adminiculum vitis curvatur, atque ex alto scrobe sub-mersa perducitur ad vacantem palum: tum ex arcu vehementer citat materiam, quae protinus applicata 4.15.3 suo pedamento ad iugum evocatur. Sequente deinde anno insecatur superior pars curvaturae usque ad medullam, ne totas vires matris propagatum flagellum in se trahat, et ut paulatim condiscat suis radicibus ali. Bima deinde praeciditur proxime palmam quae ex arcu summissa est. Et id quod a matre abscisum recessit, confestim alte circumfoditur. et scrobiculo facto ad imum solum praeciditur, [Note]

4.16.1Eadem ratio est in transferendo malleolo. Nam secundo autumno, si caeli et loci qualitas patitur, commodissime post Idus Octobris exemptus con-seritur: 2 sin autem aliqua terrae vel aeris repugnat iniuria, tempestivitas eius in proximum ver differtur. Neque diutius in vineis relinquendus est, ne soli 3 vires absumat et ordinaria semina infestet: quae quanto celerius liberata sunt consortio viviradicum, tanto facilius convalescunt. At in seminario licet trimam atque etiam quadrimam vitem resectam vel anguste putatam custodire, quianon consulitur



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.13.1 Columella 4.15.2 () >>Columella 4.17.2

Powered by PhiloLogic