Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.9.1 Columella 4.13.1 () >>Columella 4.15.2

Click a word to see morphological information.
4.11.2 articulum, ut e duro pullularet. Nos autem magister artium docuit usus, primi anni malleolorum formare incrementa, nec pati vitem supervacuis frondibus luxuriantem silvcscere; nec rursus in tantum coercere, quantum antiqui praecipiebant, [Note]

4.12.1Putationem sequitur iam pedandae vineae cura. Verum hic annus nondum vehementem palum aut ridieam4 desiderat; notatum est enim a me plerumque teneram vineam melius adminiculo modico quamvehementi paloadquiescere. Itaque aut [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

veteres, ne novae radicem agant, harundines binas singulis vitibus applicabimus, [Note]

4.13.1Impedationem deinde sequitur alligator, cuius officium est ut rectam vitem producat in iugum. Quae sive iuxta palum est posita, ut quibusdam placuit auctoribus,3 observare debebit, qui adnectit, ne in alliganda materia flexum pali, si forte curvus est, sequendum putet; nam ea res uncam vitem facit: sive, ut Attico et nonnullis aliis agricolis visum est, inter vitem et palum spatium relinquitur,4 quod nec mihi displicet, recta harundo adiungenda stirpi est, et ita per crebra retinacula in iugum perducenda. Vinculi genus quale sit, quo religantur 4.13.2 semina, plurimum [Note]

4.14.1Sed et malleolorum similis cura agenda est, ut ad unam aut duas gemmas deputati autumno vel vere, prius quam germinent, iugentur.1 Iis, ut dixi, cantherius propius 2 a terra quam vitibus ordinariis summittendus est; neque enim editior esse debet pedali altitudine, ut sit quem teneri adhuc pampini capreolis suis illigent nec 3 ventis explantentur. Insequitur deinde fossor, qui crebris bidentibus



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.9.1 Columella 4.13.1 () >>Columella 4.15.2

Powered by PhiloLogic