Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.12 Columella 4.13 () >>Columella 4.14

Click a word to see morphological information.

4.13.1Impedationem deinde sequitur alligator, cuius officium est ut rectam vitem producat in iugum. Quae sive iuxta palum est posita, ut quibusdam placuit auctoribus,3 observare debebit, qui adnectit, ne in alliganda materia flexum pali, si forte curvus est, sequendum putet; nam ea res uncam vitem facit: sive, ut Attico et nonnullis aliis agricolis visum est, inter vitem et palum spatium relinquitur,4 quod nec mihi displicet, recta harundo adiungenda stirpi est, et ita per crebra retinacula in iugum perducenda. Vinculi genus quale sit, quo religantur 4.13.2 semina, plurimum [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.12 Columella 4.13 () >>Columella 4.14

Powered by PhiloLogic