Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.10 Columella 4.11 () >>Columella 4.12

Click a word to see morphological information.

4.11.1Hoc facere, sive viviradicem sive malleolum conseveris, censeo. Nam illam veterem opinionem damnavit usus non esse ferro tangendos 5 anniculos malleolos quoniam reformident. Quod frustra Vergilius et Saserna Stolonesque et Catones timuerunt; qui non solum in eo errabant, quod primi anni capil- [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

lamenta seminum intacta patiebantur, sed et post biennium cum viviradix recidenda erat, omnem superficiem amputabant solo tenus iuxta ipsum 4.11.2 articulum, ut e duro pullularet. Nos autem magister artium docuit usus, primi anni malleolorum formare incrementa, nec pati vitem supervacuis frondibus luxuriantem silvcscere; nec rursus in tantum coercere, quantum antiqui praecipiebant, [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 4.10 Columella 4.11 () >>Columella 4.12

Powered by PhiloLogic