Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.20.2 Columella 4.1.1 () >>Columella 4.4.1

Click a word to see morphological information.

4.1.1Cum de vineis conserendis librum a me scriptum, Publi Silvine, compluribus agricolationis studiosis relegisses,1 quosdam repertos esse ais, 2 qui cetera quidem nostra praecepta laudassent, unum tamen atque alterum reprehendissent: quippe seminibus vineaticis nimium me profundos censuisse fieri scrobes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus prodiderant; singulasque viviradices singulis adminiculis parum prudenter contribuisse, cum permiserint idem illi auctores minore sumptu geminis materiis unius seminis 3 diductis duo continua per ordinem vestire pedamenba. Quae utraque reprehensio [Note]

4.2.1Alterum illud, quod minori impensa 6 duos palos unius seminis flagellis censent 7 maritari, falsissimum est.8 Sive enim caput ipsum demortuum est, duo viduantur statumina, et mox viviradices totidem substituendae sunt, quae numero suo rationem cultoris onerant: sive tenuit,9 et ut saepe evenit, [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

vel nigri est generis vel parum fertilis, non in uno sed in pluribus pedamentis fructus claudicat. Quamquam etiam generosae stirpis vitem sic in duos palos divisam rerum rusticarum prudentiores existimant 4.2.2 minus fertilem fore, quia cratem factura sit. Et idcirco veteres vineas mergis propagare potius quam totas sternere idem ipse Atticus praecipit; quoniam mergi mox facile radicentur, [Note]

4.3.1In omni genere impensarum, sicut ait Graecinus, plerique nova opera fortius auspicantur quam tuentur perfecta. Quidam, inquit, ab inchoato domos exstruunt, nec peraedificatis cultum adhibent. Nonnulli strenue fabricant navigia, nec consummata perinde instruunt armamentis ministrisque. Quosdam emacitas in armentis, quosdam exercet in



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.20.2 Columella 4.1.1 () >>Columella 4.4.1

Powered by PhiloLogic