Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3 Columella 4 () >>Columella 5

Click a word to see morphological information.

4.1.1Cum de vineis conserendis librum a me scriptum, Publi Silvine, compluribus agricolationis studiosis relegisses,1 quosdam repertos esse ais, 2 qui cetera quidem nostra praecepta laudassent, unum tamen atque alterum reprehendissent: quippe seminibus vineaticis nimium me profundos censuisse fieri scrobes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus prodiderant; singulasque viviradices singulis adminiculis parum prudenter contribuisse, cum permiserint idem illi auctores minore sumptu geminis materiis unius seminis 3 diductis duo continua per ordinem vestire pedamenba. Quae utraque reprehensio [Note]

4.2.1Alterum illud, quod minori impensa 6 duos palos unius seminis flagellis censent 7 maritari, falsissimum est.8 Sive enim caput ipsum demortuum est, duo viduantur statumina, et mox viviradices totidem substituendae sunt, quae numero suo rationem cultoris onerant: sive tenuit,9 et ut saepe evenit, [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

vel nigri est generis vel parum fertilis, non in uno sed in pluribus pedamentis fructus claudicat. Quamquam etiam generosae stirpis vitem sic in duos palos divisam rerum rusticarum prudentiores existimant 4.2.2 minus fertilem fore, quia cratem factura sit. Et idcirco veteres vineas mergis propagare potius quam totas sternere idem ipse Atticus praecipit; quoniam mergi mox facile radicentur, [Note]

4.3.1In omni genere impensarum, sicut ait Graecinus, plerique nova opera fortius auspicantur quam tuentur perfecta. Quidam, inquit, ab inchoato domos exstruunt, nec peraedificatis cultum adhibent. Nonnulli strenue fabricant navigia, nec consummata perinde instruunt armamentis ministrisque. Quosdam emacitas in armentis, quosdam exercet in 4.3.2 comparandis mancipiis:de tuendis [Note]

4.4.1Et nos igitur, Publi,4 magno animo vineas ponamus, ac maiore studio colamus. Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

frontem eius ab imo usque recta materies exigatur calamoque applicetur; id enim praecipue observandum est, ne similis sit alveo scrobis, sed ut expressis angulis velut ad perpendiculum frontes eius dirigantur. 4.4.2 Nam vitis supina et velut recumbens [Note]

4.5.1Numerus autem vertendi soli bidentibus, ut verum fatear, definiendus non est, cum quanto [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

crebrior sit, plus prodesse fossionem conveniat. Sed quoniam impensarum ratio modum postulat, satis plerisque [Note]

4.6.1Ea porro, sive malleolos 3 seu viviradices deposuimus, optimum est ab initio sic formare, ut frequenti pampinatione supervacua detrahamus; 4 nec patiamur plus quam 5 in unam materiam vires et omne alimentum conferre. Primo tamen bini pampini summittuntur, ut sit alter subsidio si alter 4.6.2 forte deciderit. Cum deinde paulum induruere [Note]

4.7.1Omnis autem pampinationis ea 7 est tempestivitas, dum adeo teneri palmites sunt, ut levi tactu digiti decutiantur.Nam si vehementius induru- [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

erunt, [Note]

4.8.1Sequens deinde tempus, ut prodidit Celsus, et Atticus, quos iure maxime nostra aetas probavit, ampliorem curam deposcit.Nam post Idus Octobris, [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

prius quam frigora invadant, [Note]

4.9.1Ablaqueationem deinde sequitur talis putatio, ut ex praecepto veterum auctorum vitis ad unam virgulam revocetur, duabus gemmis iuxta terram relictis. Quae putatio non debet secundum articulum fieri, ne reformidet oculus; sed medio fere internodio ea plaga obliqua falce fit, ne, si transversa fuerit cicatrix, caelestem superincidentem 5 aquam 4.9.2 contineat. Sed nec ad eam partem, qua est gemma, verum ad posteriorem declinatur, ut in terram [Note]

4.10.1Putandi autem duo sunt tempora:9 melius autem, ut ait Mago, vernum, antequam surculus progerminet, quoniam umoris plenus facilem plagam [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

et levem et aequalem accipit, nec falci repugnat. Hunc autem secuti sunt Celsus et Atticus. Nobis neque angusta putatione coercenda semina videntur, nisi si admodum invalida sunt; neque utique verno 4.10.2 recidenda. Sed primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus [Note]

4.11.1Hoc facere, sive viviradicem sive malleolum conseveris, censeo. Nam illam veterem opinionem damnavit usus non esse ferro tangendos 5 anniculos malleolos quoniam reformident. Quod frustra Vergilius et Saserna Stolonesque et Catones timuerunt; qui non solum in eo errabant, quod primi anni capil- [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

lamenta seminum intacta patiebantur, sed et post biennium cum viviradix recidenda erat, omnem superficiem amputabant solo tenus iuxta ipsum 4.11.2 articulum, ut e duro pullularet. Nos autem magister artium docuit usus, primi anni malleolorum formare incrementa, nec pati vitem supervacuis frondibus luxuriantem silvcscere; nec rursus in tantum coercere, quantum antiqui praecipiebant, [Note]

4.12.1Putationem sequitur iam pedandae vineae cura. Verum hic annus nondum vehementem palum aut ridieam4 desiderat; notatum est enim a me plerumque teneram vineam melius adminiculo modico quamvehementi paloadquiescere. Itaque aut [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

veteres, ne novae radicem agant, harundines binas singulis vitibus applicabimus, [Note]

4.13.1Impedationem deinde sequitur alligator, cuius officium est ut rectam vitem producat in iugum. Quae sive iuxta palum est posita, ut quibusdam placuit auctoribus,3 observare debebit, qui adnectit, ne in alliganda materia flexum pali, si forte curvus est, sequendum putet; nam ea res uncam vitem facit: sive, ut Attico et nonnullis aliis agricolis visum est, inter vitem et palum spatium relinquitur,4 quod nec mihi displicet, recta harundo adiungenda stirpi est, et ita per crebra retinacula in iugum perducenda. Vinculi genus quale sit, quo religantur 4.13.2 semina, plurimum [Note]

4.14.1Sed et malleolorum similis cura agenda est, ut ad unam aut duas gemmas deputati autumno vel vere, prius quam germinent, iugentur.1 Iis, ut dixi, cantherius propius 2 a terra quam vitibus ordinariis summittendus est; neque enim editior esse debet pedali altitudine, ut sit quem teneri adhuc pampini capreolis suis illigent nec 3 ventis explantentur. Insequitur deinde fossor, qui crebris bidentibus 4.14.2 aequaliter et minute [Note]

4.15.1Sed cum annicula mensiumque sex ad vindemiam perducta est, sublato fructu protinus frequentanda est, et praesidiarii malleoli propagandi sunt, qui in hunc usum fuerant depositi; vel, si ne hi quidem sunt, ex ordinaria vite in alterum palum mergus est attrahendus. Nam plurimum interest adhuc nova consitione pedamen omne vestiri; nec mox vineam tum subseri, cum fructus capiendus est. 4.15.2 Mergi genus est, ubi supra terram iuxta suum adminiculum vitis curvatur, atque ex alto scrobe sub-mersa perducitur ad vacantem palum: tum ex arcu vehementer citat materiam, quae protinus applicata 4.15.3 suo pedamento ad iugum evocatur. Sequente deinde anno insecatur superior pars curvaturae usque ad medullam, ne totas vires matris propagatum flagellum in se trahat, et ut paulatim condiscat suis radicibus ali. Bima deinde praeciditur proxime palmam quae ex arcu summissa est. Et id quod a matre abscisum recessit, confestim alte circumfoditur. et scrobiculo facto ad imum solum praeciditur, [Note]

4.16.1Eadem ratio est in transferendo malleolo. Nam secundo autumno, si caeli et loci qualitas patitur, commodissime post Idus Octobris exemptus con-seritur: 2 sin autem aliqua terrae vel aeris repugnat iniuria, tempestivitas eius in proximum ver differtur. Neque diutius in vineis relinquendus est, ne soli 3 vires absumat et ordinaria semina infestet: quae quanto celerius liberata sunt consortio viviradicum, tanto facilius convalescunt. At in seminario licet trimam atque etiam quadrimam vitem resectam vel anguste putatam custodire, quianon consulitur 4.16.2 vindemiae. Cum mensem tricesimum excessit posita vinea, id est tertio autumno, vehementioribus statuminibus statim impcdanda [Note]

4.17.1Perticarum iugum fortius minusque operosum est.4 Harundines pluribus operis iugantur, quoniam et pluribus locis nectuntur. Eaeque inter se conversis cacuminibus vinciendae sunt, ut aequalis crassitudo totius iugi sit; nam si cacumina in unum competunt, imbecillitas eius partis gravata pondere iam maturum fructum prosternit, et canibus ferisque 4.17.2 reddit obnoxium. At cum iugum in fascem pluribus harundinibus alterna cacuminum vice ordinatum est, fere quinquennii praebet usum. Neque enim alia est [Note]

4.18.1Sed quoquo modo2 vineta placuerit ordinare, centenae stirpes per singulos hortos semitis distinguantur: vel, ut quibusdam placet, in semiiugera omnis modus dirimatur. Quae distinctio 3 praeter illud commodum, quod plus solis et venti vitibus praebet, tum etiam oculos et vestigia domini, res agro saluberrimas, facibus admittit, certamque aestimationem in exigendis operibus praebet; neque enim falli possumus per paria intervalla 4 iugeribus 4.18.2 divisis. Quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis concisa, fatigationem veluti minuit, exstimulatque [Note]

4.19.1De positione iugi, quatenus a terra levandum sit, hoc dixisse abunde est: humillimam esse quattuor pedum, celsissimam septem. Quae tamen in novellis seminibus vitanda est; neque enim haec prima constitutio vinearum esse debet, sed per [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

annorum longam seriem ad hanc altitudinem vitis 4.19.2 perducenda est. Ceterum quanto est umidius solum et caelum, placidioresque [Note]

4.20.1Pedatam vineam iugatamque sequitur alligatoris cura, cui antiquissimum esse debet, ut supra dixi, rectam conservare stirpem nec flexum 4 ridicae persequi, ne pravitas statuminis 5 ad similitudinem 4.20.2 sui vitem configuret. Id non solum ad speciem plurimum refert, sed ad firmitatem et ubertatem, [Note]

4.21.1Quinquennis vineae non alia est putatio quam ut figuretur quemadmodum supra institui dicere, neve supervagetur; sed ut caput trunci pedali fere spatio sit inferius iugo, quaternisque bracchiis, quae duramenta quidam vocant, dividatur in totidem partes. Haec bracchia sat erit interim2 singulis palmitibus in fructum summitti, donec vineae iusti sint roboris. Cum aliquot deinde annis quasi iuvenilem aetatem ceperint, quot palmites relinqui 4.21.2 debeant incertum est. Nam loci laetitia plures, exilitas pauciores desiderat; siquidem luxuriosa vitis, nisi fructu compescitur, male deflorescit et in materiam frondemque effunditur; infirma rursus, cum onerata est, affligitur. [Note]

4.22.1Si vero aliter formatas acceperimus,4 et iam 5 multorum annorum neglegentia supervenerit 6 iugum, considerandum erit cuius longitudinis sint duramina quae excedant 7 praedictam mensuram. Nam si duorum pedum aut paulo amplius fuerint, poterit adhuc universa vinea sub iugum mitti, si tamen palus 4.22.2 trunco est applicitus; is enim a vite summovetur et in medio spatio duorum ordinum ad lineam pangitur; transversa deinde vitis ad statumen perducitur, atque ita iugo subicitur. At si duramenta eius longius excesserunt, [Note]

4.23.1Nunc quia1 parum videmur de putatione vinearum locuti, maxime necessariam partem propositi operis diligentius persequemur. Placet ergo,2 si mitis ac temperata permittit in ea regione, quam colimus, caeli clementia facta vindemia secundum Idus Octobris auspicari putationem: cum tamen aequinoctiales pluviae praecesserint et sarmenta iustam maturitatem ceperint; nam siccitas seriorem 4.23.2 putationem facit. Sin autem caeli status frigidus et pruinosus hiemis violentiam denuntiat, in Idus Febr. hanc curam differemus. Atque id licebit facere si erit exiguus possessionis modus. Nam ubi ruris vastitas electionem nobis temporis negat, valentissimam quamque partem vineti frigoribus, macerrimam vere vel autumno; quin etiam per brumam meridiano axi oppositas vites, aquiloni per 4.23.3 ver et [Note]

4.24.1Quandoque igitur vinitor hoc opus obibit, tria praecipue custodiat: primum ut quam maxime fructui consulat; deinde ut in annum sequentem quam laetissimas iam hinc eligat 5 materias; tum etiam, ut quam longissimam perennitatem stirpi adquirat. Nam quicquid ex his omittitur, magnum adfert 4.24.2 domino dispendium. Vitis autem cum sit [Note]

4.25.1Est autem sic disposita vinitoriae falcis figura, ut capulo pars proxima, quae rectam gerit aciem, culter ob similitudinem nominetur; quae [Note]

-- --

flectitur, sinus; quae a flexu procurrit, scalprum; quae deinde adunca est, rostrum appellatur; cui superposita semiformis lunae species securis dicitur; eiusque velut apex pronus imminens mucro vocatur. Harum partium quaeque suis muneribus fungitur, si 4.25.2 modo vinitor gnarus est iis utendi. Nam cum in adversum pressa manu desecare quid debet, cultro utitur; cum retrahere, sinu; cum adlevare, scalpro; cum incavare, [Note]

4.26.1Hac peracta, sequitur, ut ante iam diximus, adminiculandae iugandaeque vineae cura, cui stabiliendae melior est ridica palo, neque ea quaelibet; nam est praecipua cuneis fissa olea,4 quercus et suber, ac si qua sunt similia robora.Tertium obtinet locum [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

pedamen teres, idque maxime probatur ex iunipiro, tum ex lauru et cupressu. Recte etiam faciunt ad rem silvestres pinus, [Note]

4.27.1Sic deinde ordinata vineta festinabimus emundare, sarmentisque et calamentis 3 liberare. Quae sicco tamen solo 4 legenda sunt, ne lutosa humus inculcata maiorem fossori laborem praebeat, qui protinus adhuc 5 silentibus vineis inducendus 6 est. Nam si palmis incientibus 7 progemmantibusque fossorem immiscris, magnam partem vindemiae dedissent. Igitur antequam germinent, per divortium veris et 8 hiemis quam altissime fodiendae vineae sunt, quo laetius atque hilarius pullulent; eaeque ubi se frondibus 9 vestierint, teneris caulibus 4.27.2 necdum adultis modus adhibendus [Note]

4.28.1Tempus autem pampinationis antequam florem vitis ostendat, maxime est eligendum, sed et postea licet eandem repetere. Medium igitur eorum dierum spatium, quo acini formantur, vinearum nobis aditum negat, quippe florentem fructum movere non expedit. Pubescentem vero, et quasi adolescentem convenit religare, foliisque omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere; nam fit uberior pulverationibus. 7 4.28.2 Nec infitior plerosque ante me rusticarum rerum magistros tribus fossuris contentos [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

fuisse; ex quibus Graecinus, qui sic refert: potest videri satis esse constitutam vineam ter fodere. Celsus quoque et Atticus consentiunt tres esse motus in vite seu potius in omni surcido naturales: unum, quo germinet; alterum, quo floreat; [Note]

4.29.1Redeo nunc ad eam partem disputationis, qua sum professus vitium inserendarum tuenda-rumque insitionum praecepta. Tempus inserendi Iulius Atticus tradidit ex Kalendis Novembribus in Kalendas Iunias, quoad posse custodiri surculum sine germine adfirmat. Eoque debemus intellegere nullam partem anni excipi, si sit sarmenti silentis facultas. Id porro in aliis stirpium generibus, quae firmioris et sucosioris libri sunt, posse fieri sane 4.29.2 concesserim. In vitibus nimis temere tot mensium [Note]

4.30.1Quoniam constituendis 4 colendisque vineis, quae videbantur utiliter praecipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et viminum prospiciendorum tradenda ratio est. Haec enim quasi quaedam dotes vineis ante praeparantur. Quibus si deficitur agricola, causam faciendi vineta non habet, cum omnia, quae sunt necessaria, extra fundum quaerenda sint; nec emptionis tantum, sicut ait Atticus, pretium onerat vilici 5 rationem, sed est etiam comparatio molestissima. 4.30.2 Convehenda sunt enim tempore iniquissimo hiberno. [Note]

4.31.1Perarida loca, quae genus id virgultorum non recipiunt, genistam postulant. Eius cum sit satis firmum tum etiam lentissimum est vinculum. Seritur autem semine, quod cum est natum, vel defertur bima viviradix, vel relicta cum id tempus excessit, omnibus annis more segetis iuxta terram demeti potest. Cetera vincula, qualia sunt ex rubo, maiorem operam sed in egeno tamen necessariam 4.31.2 exigunt. Perticalis fere salix eundem agrum, quem viminalis, desiderat; melior tamen riguo provenit. Atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam summittitur, crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem ramorum [Note]

4.32.1Harundo minus alto 2 pastinato, melius tamen bipalio seritur. Ea cum sit vivacissima nec recuset ullum locum, prosperius resoluto quam denso; umido, quam sicco; vallibus, quam clivis; 3 fluminum ripis, et limitibus ac vepribus 4 commodius quam 4.32.2 mediis agris deponitur. Seritur bulbus radicis, et talea calami; nec minus toto prosternitur corpore. Bulbus tripedaneis intervacantibus spatiis obrutus anno celerius maturam perticam praebet. Talea et tota harundo serius praedicto tempore evenit. Sed sive recisa in dupondium et semissem talea, sive totae harundines prostratae deponentur, [Note]

4.33.1Castanea roboribus proxima est, et ideo stabiliendis vineis habilis. Tum in repastinato nux posita celeriter emicat, et post quinquennium caesa more salicis 6 recreatur, atque 7 in palum formata fere usque in alteram caesionem perennat. Ea pullam terram et resolutam desiderat; sabulonem umidum vel refractum tofum non respuit; opaco et septentrionali clivo laetatur;spissum solum et 4.33.2 rubricosum [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3 Columella 4 () >>Columella 5

Powered by PhiloLogic