Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.7.1 Columella 3.9.2 () >>Columella 3.12.1

Click a word to see morphological information.
3.9.1Fecunditas ab his forsitan desideretur; sed et haec adiuvari potest cultoris industria. Nam si, ut 6 paulo ante rettuli, benignissima rerum omnium parens natura quasque gentis atque terras ita muneribus propriis ditavit, ut tamen ceteras non in universum similibus dotibus fraudaret, cur eam dubitemus etiam in vitibus praedictam legem servasse? Ut quamvis earum genus aliquod praecipue fecundum esse voluerit, tamquam Bituricum aut Basilicum,7 non tamen sic Amineum sterile reddiderit ut ex multis milibus eius ne paucissimae quidem vites fecundae, tamquam in Italicis hominibus Albanae 3.9.2 illae sorores, reperiri possint. Id [Note]

3.10.1Feracissima autem semina sunt, non ut veteres auctores crediderunt,4 extrema pars eius,5 quod caput vitis appellant, id est, ultimum et productissimum flagellum; nam in eo quoque falluntur agricolae. Sed erroris est causa prima species et numerus uvarum, qui plerumque conspicitur 6 in 7 productissimo sarmento. Quae res nos decipere non 8 debet; id enim accidit non palmitis ingenita fertilitate, sed loci opportunitate, quia reliquas trunci partes umor omnis et alimentum quod a solo ministratur, transcurrit, 3.10.2 dum ad ultimum perveniat. Naturali enim spiritu omne alimentum virentis quasi quaedam anima per medullam trunci veluti siphonem, [Note]

3.11.1Nunc ad reliquum ordinem propositae disputa-tionis redeo. Sequitur hanc eligendi malleoli curam pastinationis officium, si tamen ante de qualitate soli constiterit. Nam eam quoque plurimum et bonitati et largitati frugum conferre, nihil dubium est. Ac prius quam ipsum solum 6 perspiciamus, illud antiquissimum censemus, rudem potius eligendum agrum, si sit facultas, quam ubi fuerit seges aut arbustum.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.7.1 Columella 3.9.2 () >>Columella 3.12.1

Powered by PhiloLogic