Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.4 Columella 3.5 () >>Columella 3.6

Click a word to see morphological information.

3.5.1Vitiarium neque ieiuna terra neque uliginosa faciendum est, sucosa tamen ac mediocri potius quam pingui; tametsi fere omnes auctores huic rei laetissimum locum destinaverunt. Quod ego minime reor esse pro agricola; nam depositae stirpes4 valido solo, quamvis celeriter comprehendant atque prosiliant, tamen cum sunt viviradices factae, si in peius5 transferantur, retorrescunt nec adolescere 3.5.2queunt. Prudentis autem coloni est ex deteriori terra potius in meliorem, quam ex meliore in deteriorem transferre. Propter quod mediocritas in electione loci maxime probatur, quoniam in confinio boni malique posita est. Sive enim postmodum necessitas postulaverit [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.4 Columella 3.5 () >>Columella 3.6

Powered by PhiloLogic