Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.1.1 Columella 3.4.2 () >>Columella 3.6.2

Click a word to see morphological information.
3.3.2 vel silvae caeduae iudicent; nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit, abnuente Saserna genus id ruris, Tremelio maxime probante. Sed et hanc sententiam suo loco aestimabimus. [Note]

3.4.1Cui vineta facere cordi est, praecipue caveat ne alienae potius curae quam suae credere velit, neve mercetur viviradicem. Sed genus surculi 3 probatissimum domi conserat, faciatque vitiarium ex quo possit agrum vineis vestire. Nam quae peregrina 4 ex diversa regione semina transferuntur, minus sunt familiaria nostro solo quam vernacula; eoque velut alienigena reformidant mutatam caeli 3.4.2 locique positionem. Sed nec certam generositatis fidem pollicentur, cum sit incertum, an is, qui conseruerit ea, diligenter exploratum probatumque genus surculi deposuerit. Quamobrem biennii spatium longum esse minime existimandum est, intra [Note] [Note] [Note]

-- --

quod utique tempestivitas seminum respondet; cum semper, ut dixi, plurimum rettulerit exquisiti 3.4.3 generis stirpem deposuisse. Post haec deinde meminerit accurate locum vineis eligere; de quo cum iudicaverit, maximam diligentiam sciat adhibendam pastinationi. Quam cum peregerit, non minore cura vitem conserat, et cum posuerit [Note]

3.5.1Vitiarium neque ieiuna terra neque uliginosa faciendum est, sucosa tamen ac mediocri potius quam pingui; tametsi fere omnes auctores huic rei laetissimum locum destinaverunt. Quod ego minime reor esse pro agricola; nam depositae stirpes4 valido solo, quamvis celeriter comprehendant atque prosiliant, tamen cum sunt viviradices factae, si in peius5 transferantur, retorrescunt nec adolescere



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.1.1 Columella 3.4.2 () >>Columella 3.6.2

Powered by PhiloLogic