Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.1.1 Columella 3.3.2 () >>Columella 3.5.2

Click a word to see morphological information.
3.2.2 nec solum quae iucunditate saporis, verum etiam quae specie commendari possint, [Note]

3.3.1Nunc prius quam de satione vitium disseram, non alienum puto velut quoddam fundamentum iacere disputationi futurae, ut ante perpensum et exploratum habeamus an locupletet patrem familiae vinearum cultus. Est enim paene adhuc supervacuum de his conserendis praecipere, dum quod prius est, nondum concedatur an omnino sint habendae. Idque adeo plurimi dubitent, ut multi refugiant et reformident talem positionem ruris, atque optabiliorem pratorum possessionem pascuorumque 3.3.2 vel silvae caeduae iudicent; nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit, abnuente Saserna genus id ruris, Tremelio maxime probante. Sed et hanc sententiam suo loco aestimabimus. [Note]

3.4.1Cui vineta facere cordi est, praecipue caveat ne alienae potius curae quam suae credere velit, neve mercetur viviradicem. Sed genus surculi 3 probatissimum domi conserat, faciatque vitiarium ex quo possit agrum vineis vestire. Nam quae peregrina 4 ex diversa regione semina transferuntur, minus sunt familiaria nostro solo quam vernacula; eoque velut alienigena reformidant mutatam caeli 3.4.2 locique positionem. Sed nec certam generositatis fidem pollicentur, cum sit incertum, an is, qui conseruerit ea, diligenter exploratum probatumque genus surculi deposuerit. Quamobrem biennii spatium longum esse minime existimandum est, intra [Note] [Note] [Note]

-- --

quod utique tempestivitas seminum respondet; cum semper, ut dixi, plurimum rettulerit exquisiti 3.4.3 generis stirpem deposuisse. Post haec deinde meminerit accurate locum vineis eligere; de quo cum iudicaverit, maximam diligentiam sciat adhibendam pastinationi. Quam cum peregerit, non minore cura vitem conserat, et cum posuerit [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.1.1 Columella 3.3.2 () >>Columella 3.5.2

Powered by PhiloLogic