Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.1.1 Columella 3.3.1 () >>Columella 3.5.1

Click a word to see morphological information.
3.2.1Vitis autem vel ad escam vel ad defusionem 7 deponitur. Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere. Quae cum talis est conditio, maxime praecoques et duracinae, tum denique Purpureae et Bumasti, Dactylique et Rhodiae, Libycae quoque et Cerauniae; [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

3.2.2 nec solum quae iucunditate saporis, verum etiam quae specie commendari possint, [Note]

3.3.1Nunc prius quam de satione vitium disseram, non alienum puto velut quoddam fundamentum iacere disputationi futurae, ut ante perpensum et exploratum habeamus an locupletet patrem familiae vinearum cultus. Est enim paene adhuc supervacuum de his conserendis praecipere, dum quod prius est, nondum concedatur an omnino sint habendae. Idque adeo plurimi dubitent, ut multi refugiant et reformident talem positionem ruris, atque optabiliorem pratorum possessionem pascuorumque 3.3.2 vel silvae caeduae iudicent; nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit, abnuente Saserna genus id ruris, Tremelio maxime probante. Sed et hanc sententiam suo loco aestimabimus. [Note]

3.4.1Cui vineta facere cordi est, praecipue caveat ne alienae potius curae quam suae credere velit, neve mercetur viviradicem. Sed genus surculi 3 probatissimum domi conserat, faciatque vitiarium ex quo possit agrum vineis vestire. Nam quae peregrina 4 ex diversa regione semina transferuntur, minus sunt familiaria nostro solo quam vernacula; eoque velut alienigena reformidant mutatam caeli



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.1.1 Columella 3.3.1 () >>Columella 3.5.1

Powered by PhiloLogic