Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.2 Columella 3.3 () >>Columella 3.4

Click a word to see morphological information.

3.3.1Nunc prius quam de satione vitium disseram, non alienum puto velut quoddam fundamentum iacere disputationi futurae, ut ante perpensum et exploratum habeamus an locupletet patrem familiae vinearum cultus. Est enim paene adhuc supervacuum de his conserendis praecipere, dum quod prius est, nondum concedatur an omnino sint habendae. Idque adeo plurimi dubitent, ut multi refugiant et reformident talem positionem ruris, atque optabiliorem pratorum possessionem pascuorumque 3.3.2 vel silvae caeduae iudicent; nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit, abnuente Saserna genus id ruris, Tremelio maxime probante. Sed et hanc sententiam suo loco aestimabimus. [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.2 Columella 3.3 () >>Columella 3.4

Powered by PhiloLogic