Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.17.2 Columella 3.20.2 () >>Columella 4.1.1

Click a word to see morphological information.
3.19.2 deponi. Vallis et uliginosi campi situs patitur [Note]

3.20.1Prudentis igitur agricolae est vitem, quam praecipue probaverit, nulla interveniente alterius notae 1 stirpe conserere, numerumque quam maximum eius semper augere. Sed et 2 providentis est diversa quoque genera deponere. Neque enim umquam sic mitis ac temperatus est annus, ut nullo incommodo vexet aliquod vitis genus: sive 3 siccus est, id quod umore proficit,4 contristatur; seu pluvius, quod siccitatibus gaudet; seu frigidus et pruinosus, quod non est patiens uredinis; seu fervens, 5 3.20.2quod vaporem non sustinet. Ac ne nunc mille tempestatum iniurias persequar, semper est aliquid quod vineas offendat. Igitur si unum genus severi-mus, cum id acciderit quod ei noxium est, tota vindemia privabimur; neque enim ullum erit subsidium, cui diversarum notarum stirpes non fuerint. b 3.20.3 At [Note]

3.21.1Illa tamen una mihi ratio suppetit, celerrime quod proposuimus efficiendi, si sint veteranae vineae, ut separatim surculis 3 cuiusque generis singulos hortos inseramus: sic paucis annis multa nos milia malleolorum4 ex insitis percepturos, atque ita discreta semina per regiones consituros nihil dubito. 3.21.2 Eius porro faciendae rei nos utilitas multis de causis compellere potest: et ut a levioribus incipiam, primum, quod ad omnem rationem [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.17.2 Columella 3.20.2 () >>Columella 4.1.1

Powered by PhiloLogic