Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.19 Columella 3.20 () >>Columella 3.21

Click a word to see morphological information.

3.20.1Prudentis igitur agricolae est vitem, quam praecipue probaverit, nulla interveniente alterius notae 1 stirpe conserere, numerumque quam maximum eius semper augere. Sed et 2 providentis est diversa quoque genera deponere. Neque enim umquam sic mitis ac temperatus est annus, ut nullo incommodo vexet aliquod vitis genus: sive 3 siccus est, id quod umore proficit,4 contristatur; seu pluvius, quod siccitatibus gaudet; seu frigidus et pruinosus, quod non est patiens uredinis; seu fervens, 5 3.20.2quod vaporem non sustinet. Ac ne nunc mille tempestatum iniurias persequar, semper est aliquid quod vineas offendat. Igitur si unum genus severi-mus, cum id acciderit quod ei noxium est, tota vindemia privabimur; neque enim ullum erit subsidium, cui diversarum notarum stirpes non fuerint. b 3.20.3 At [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.19 Columella 3.20 () >>Columella 3.21

Powered by PhiloLogic