Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.18.1 Columella 3.2.1 () >>Columella 3.4.2

Click a word to see morphological information.

3.1.1" Hactenus arvorum cultus," ut ait praestantissima poeta. Nihil enim prohibet nos, Publi Silvine, de iisdem1 rebus dicturos celeberrima carminis suspicari 2 principio.3 Sequitur arborum cura, quae pars rei rusticae vel maxima est. Earum species diversae et multiformes sunt: quippe varii generis, sicut auctor idem refert, nullis hominum cogentibus ipsae Sponte sua veniunt; 3.1.2 multae [Note]

3.2.1Vitis autem vel ad escam vel ad defusionem 7 deponitur. Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere. Quae cum talis est conditio, maxime praecoques et duracinae, tum denique Purpureae et Bumasti, Dactylique et Rhodiae, Libycae quoque et Cerauniae; [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

3.2.2 nec solum quae iucunditate saporis, verum etiam quae specie commendari possint, [Note]

3.3.1Nunc prius quam de satione vitium disseram, non alienum puto velut quoddam fundamentum iacere disputationi futurae, ut ante perpensum et exploratum habeamus an locupletet patrem familiae vinearum cultus. Est enim paene adhuc supervacuum de his conserendis praecipere, dum quod prius est, nondum concedatur an omnino sint habendae. Idque adeo plurimi dubitent, ut multi refugiant et reformident talem positionem ruris, atque optabiliorem pratorum possessionem pascuorumque 3.3.2 vel silvae caeduae iudicent; nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit, abnuente Saserna genus id ruris, Tremelio maxime probante. Sed et hanc sententiam suo loco aestimabimus. [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.18.1 Columella 3.2.1 () >>Columella 3.4.2

Powered by PhiloLogic