Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.15.2 Columella 3.19.1 () >>Columella 3.21.2

Click a word to see morphological information.
3.17.2 sagittam repudiaverunt. Sagittam rustici vocant novissimam partem surculi, sive quia longius recessit a matre, et quasi emicuit atque prosiluit, seu [Note]

3.18.1Sed Iulius Atticus praetorto capite et recurvato, ne pastinum 5 effugiat, praedictum semen demersit. Pastinum autem vocant agricolae ferramentum bifurcum, quo semina panguntur. Unde etiam repastinari dictae sunt vineae veteres quae refodiebantur, haec enim propria appellatio restibilis vineti erat; nunc antiquitatis imprudens consuetudo [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

quicquid emoti soli vineis praeparatur, repastinatum vocat. Sed redeamus [Note]

3.19.1Longitudo, quae debeat esse malleoli, parum certa est, quoniam sive crebras gemmas habet, brevior faciendus est; seu raras, longior. Ac tamen 1 nec maior pede nee dodrante minor esse debet: hic ne per summam 2 terrae sitiat aestatibus; ille ne depressus altius cum adoleverit, exemptionem difficilem praebeat. Sed haec in plano. Nam in clivosis,ubi terra decurrit, potest palmipedalis 3.19.2 deponi. Vallis et uliginosi campi situs patitur [Note]

3.20.1Prudentis igitur agricolae est vitem, quam praecipue probaverit, nulla interveniente alterius notae 1 stirpe conserere, numerumque quam maximum eius semper augere. Sed et 2 providentis est diversa quoque genera deponere. Neque enim umquam sic mitis ac temperatus est annus, ut nullo incommodo vexet aliquod vitis genus: sive 3 siccus est, id quod umore proficit,4 contristatur; seu pluvius, quod siccitatibus gaudet; seu frigidus et pruinosus, quod non est patiens uredinis; seu fervens, 5



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.15.2 Columella 3.19.1 () >>Columella 3.21.2

Powered by PhiloLogic