Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.16 Columella 3.17 () >>Columella 3.18

Click a word to see morphological information.

3.17.1De positione surculi non minima disputatio fuit inter auctores. Quidam totum flagellum, sicut erat matri detractum, crediderunt sationi convenire; 4 idque per gemmas quinas vel etiam senas partiti, complures taleolas terrae mandaverunt. Quod ego minime probo; magisque assentior his auctoribus qui negaverunt esse idoneam frugibus superiorem partem materiae, solamque eam quae est iuncta cum veteresarmentoprobaverunt.Ceterum omnem 3.17.2 sagittam repudiaverunt. Sagittam rustici vocant novissimam partem surculi, sive quia longius recessit a matre, et quasi emicuit atque prosiluit, seu [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.16 Columella 3.17 () >>Columella 3.18

Powered by PhiloLogic