Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.14.2 Columella 3.15.2 () >>Columella 3.19.1

Click a word to see morphological information.

3.15.1Seritur ergo prius emundata inoccataque et aequata pastinatione, macro solo quinis pedibus inter ordines omissis, mediocri senis. In pingui vero septenum pedum spatia danda sunt, quo largiora vacent intervalla per quae frequentes prolixaeque materiae diffundantur. Haec in quincuncem vinearum metatio expeditissima ratione conficitur: quippe linea per totidem pedes, quot destinaveris interordiniorum spatiis, purpura vel quolibet alio conspicuo colore insuitur; eaque sic denotata per repastinatum 4 intenditur, et iuxta purpuram calamus defigitur.5 3.15.2 Atque ita paribus spatiis ordines diriguntur. Quod deinde cum est factum, fossor insequitur, scrobemque alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum calamum non minus altum quam duo pedes et semissem planis locis refodit, acclivibus in [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

dupondium [Note]

3.16.1Exigue umidum pastinatum sationi convenit; melius tamen vel arido quam lutoso semen committitur. Idque cum supra summam scrobem compluribus internodiis productum est, quod de cacumine superest, duabus gemmis tantum supra terram relictis amputatur, et ingesta humo scrobis completur.6 Coaequato deinceps7 pastinato malleolus ordinariis vitibus interserendus; 8 eumque sat erit medio spatio, quod vacat inter vites, per unam lineam 3.16.2 depangere. [Note]

3.17.1De positione surculi non minima disputatio fuit inter auctores. Quidam totum flagellum, sicut erat matri detractum, crediderunt sationi convenire; 4 idque per gemmas quinas vel etiam senas partiti, complures taleolas terrae mandaverunt. Quod ego minime probo; magisque assentior his auctoribus qui negaverunt esse idoneam frugibus superiorem partem materiae, solamque eam quae est iuncta cum veteresarmentoprobaverunt.Ceterum omnem



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.14.2 Columella 3.15.2 () >>Columella 3.19.1

Powered by PhiloLogic