Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.13.1 Columella 3.14.3 () >>Columella 3.17.1

Click a word to see morphological information.
3.14.1Sequitur opus vineae conserendae, quae vel vere vel autumno tempestive deponitur: vere melius, si aut pluvius aut frigidus status caeli est, aut ager pinguis, aut campestris et uliginosa planities; rursus autumno, si sicca, si calida est aeris qualitas, si exilis atque aridus campus, si macer praeruptusve collis. Vernaeque positionis dies fere quadraginta sunt ab Idibus Februariis usque in aequinoctium; rursus autumnalis ab Idibus Octob. in Kalendas Decembres. 3.14.2 Sationis autem duo genera, malleoli vel viviradicis, quod utrumque ab agricolis usurpatur; et in provinciis magis malleoli, neque enim seminariis student [Note] [Note] [Note]

-- --

nec usum habent faciendae viviradicis. Hanc sationem cultores Italiae plerique iure improbaverunt, 3.14.3 quoniam plurimis dotibus praestat viviradix: nam minus interit, cum et calorem et frigus, ceterasque tempestates propter firmitatem facilius sustineat; deinde adolescit maturius. Ex quo [Note]

3.15.1Seritur ergo prius emundata inoccataque et aequata pastinatione, macro solo quinis pedibus inter ordines omissis, mediocri senis. In pingui vero septenum pedum spatia danda sunt, quo largiora vacent intervalla per quae frequentes prolixaeque materiae diffundantur. Haec in quincuncem vinearum metatio expeditissima ratione conficitur: quippe linea per totidem pedes, quot destinaveris interordiniorum spatiis, purpura vel quolibet alio conspicuo colore insuitur; eaque sic denotata per repastinatum 4 intenditur, et iuxta purpuram calamus defigitur.5 3.15.2 Atque ita paribus spatiis ordines diriguntur. Quod deinde cum est factum, fossor insequitur, scrobemque alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum calamum non minus altum quam duo pedes et semissem planis locis refodit, acclivibus in [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

dupondium [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.13.1 Columella 3.14.3 () >>Columella 3.17.1

Powered by PhiloLogic