Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.10.2 Columella 3.13.1 () >>Columella 3.15.1

Click a word to see morphological information.
3.12.1Sed ne nunc per infinitas terreni species evagemur, non intempestive commemorabimus6 Iuli Graecini conscriptam velut formulam, ad quam posita est aestimatio terrae 7 vinealis.Idem enim [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

Graecinus sic ait: Esse aliquam terram calidam vel frigidam, umidam vel siccam, raram vel densam, levem aut gravem, pinguem aut macram; sed neque nimium calidum solum posse tolerare vitem, quia inurat, neque praegelidum, quoniam velut stupentes et congelatas radices nimio frigore moveri non sinat; quae tum demum se promunt, cum modico tepore [Note]

3.13.1Eius autem ratio cum Italici generis futuris agricolis tum etiam provincialibus tradenda est; quoniam in longinquis et remotis fere regionibus istud genus vertendi et subigendi agri minime usurpatur, sed aut scrobibus aut sulcis plerumque 3.13.2 vineae conseruntur. [Note]

3.14.1Sequitur opus vineae conserendae, quae vel vere vel autumno tempestive deponitur: vere melius, si aut pluvius aut frigidus status caeli est, aut ager pinguis, aut campestris et uliginosa planities; rursus autumno, si sicca, si calida est aeris qualitas, si exilis atque aridus campus, si macer praeruptusve collis. Vernaeque positionis dies fere quadraginta sunt ab Idibus Februariis usque in aequinoctium; rursus autumnalis ab Idibus Octob. in Kalendas Decembres. 3.14.2 Sationis autem duo genera, malleoli vel viviradicis, quod utrumque ab agricolis usurpatur; et in provinciis magis malleoli, neque enim seminariis student [Note] [Note] [Note]

-- --

nec usum habent faciendae viviradicis. Hanc sationem cultores Italiae plerique iure improbaverunt,



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.10.2 Columella 3.13.1 () >>Columella 3.15.1

Powered by PhiloLogic