Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.8.2 Columella 3.10.2 () >>Columella 3.14.1

Click a word to see morphological information.

3.10.1Feracissima autem semina sunt, non ut veteres auctores crediderunt,4 extrema pars eius,5 quod caput vitis appellant, id est, ultimum et productissimum flagellum; nam in eo quoque falluntur agricolae. Sed erroris est causa prima species et numerus uvarum, qui plerumque conspicitur 6 in 7 productissimo sarmento. Quae res nos decipere non 8 debet; id enim accidit non palmitis ingenita fertilitate, sed loci opportunitate, quia reliquas trunci partes umor omnis et alimentum quod a solo ministratur, transcurrit, 3.10.2 dum ad ultimum perveniat. Naturali enim spiritu omne alimentum virentis quasi quaedam anima per medullam trunci veluti siphonem, [Note]

3.11.1Nunc ad reliquum ordinem propositae disputa-tionis redeo. Sequitur hanc eligendi malleoli curam pastinationis officium, si tamen ante de qualitate soli constiterit. Nam eam quoque plurimum et bonitati et largitati frugum conferre, nihil dubium est. Ac prius quam ipsum solum 6 perspiciamus, illud antiquissimum censemus, rudem potius eligendum agrum, si sit facultas, quam ubi fuerit seges aut arbustum. 3.11.2 Nam de vinetis quae longo situ exoleverunt, inter omnes auctores constitit pessima esse si [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

reserere velimus, quod et inferius solum plurimis [Note]

3.12.1Sed ne nunc per infinitas terreni species evagemur, non intempestive commemorabimus6 Iuli Graecini conscriptam velut formulam, ad quam posita est aestimatio terrae 7 vinealis.Idem enim [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

Graecinus sic ait: Esse aliquam terram calidam vel frigidam, umidam vel siccam, raram vel densam, levem aut gravem, pinguem aut macram; sed neque nimium calidum solum posse tolerare vitem, quia inurat, neque praegelidum, quoniam velut stupentes et congelatas radices nimio frigore moveri non sinat; quae tum demum se promunt, cum modico tepore [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 3.8.2 Columella 3.10.2 () >>Columella 3.14.1

Powered by PhiloLogic