Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.9.2 Columella 2.9.6 () >>Columella 2.12.2

Click a word to see morphological information.
2.9.4 locum non patitur. Atque illa vicibus annorum requietum agitatumque alternis et quam laetissimum [Note]

-- --

volunt arvum; hoc nullam mediocritatem postulat, nam vel pinguissima vel macerrima humo iacitur. Illa post continuos imbris, si necessitas exigat, quamvis adhuc limoso et madente solo sparseris, iniuriam sustinent; hoc si lutoso commiseris, emoritur. 2.9.5 Siliginis autem vel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusve ager est, etiam paulo plus quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est. At si siccus et resolutus locus idemque vel pinguis vel exilis est, quattuor; quoniam et e contrario macer tantundem seminis poscit, nam nisi rare 2.9.6 conseritur, vanam et minutam spicam facit. At ubi ex uno semine pluribus culmis fructificavit, [Note]

2.10.1Quoniam de frumentis abunde praecepimus, de leguminibus deinceps disseremus.8 Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit et vilissime emitur et maxime ex iis, quae seruntur, iuvat agrum. Nam vineis iam 9 emaciatis et arvis optimum stercus praebet ac vel effeto solo provenit vel repositum in granario patitur aevum. Boves per hiemem coctum maceratumque probe alit; famem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus 2.10.2 commode propulsat. Spargitur statim ex area, atque id solum omnium leguminum non desiderat requiem in horreo, [Note]

2.11.1Quoniam quando quidque serendum sit persecuti sumus, nunc quem ad modum quotque operis singula eorum, quae rettulimus, colenda sint demonstrabimus. Peracta sementi sequens cura est sartionis; de qua non convenit inter auctores. Quidam negant eam 1 quicquam proficere, quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquae etiam succidantur ac, si frigora incesserint post sartionem, gelu frumenta enecentur;satius autem esse ea



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.9.2 Columella 2.9.6 () >>Columella 2.12.2

Powered by PhiloLogic