Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.8.3 Columella 2.9.5 () >>Columella 2.11.2

Click a word to see morphological information.
2.9.3 desiderat. Omne autem frumentum maxime campo patente et ad solem prono apricoque et soluto laetatur; collis enim quamvis granum robustius aliquanto, minus tamen tritici reddit. Densa cretosaque et uliginosa humus siliginem et far adoreum non incommode alit.Hordeum nisi solutum et siccum 2.9.4 locum non patitur. Atque illa vicibus annorum requietum agitatumque alternis et quam laetissimum [Note]

-- --

volunt arvum; hoc nullam mediocritatem postulat, nam vel pinguissima vel macerrima humo iacitur. Illa post continuos imbris, si necessitas exigat, quamvis adhuc limoso et madente solo sparseris, iniuriam sustinent; hoc si lutoso commiseris, emoritur. 2.9.5 Siliginis autem vel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusve ager est, etiam paulo plus quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est. At si siccus et resolutus locus idemque vel pinguis vel exilis est, quattuor; quoniam et e contrario macer tantundem seminis poscit, nam nisi rare 2.9.6 conseritur, vanam et minutam spicam facit. At ubi ex uno semine pluribus culmis fructificavit, [Note]

2.10.1Quoniam de frumentis abunde praecepimus, de leguminibus deinceps disseremus.8 Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit et vilissime emitur et maxime ex iis, quae seruntur, iuvat agrum. Nam vineis iam 9 emaciatis et arvis optimum stercus praebet ac vel effeto solo provenit vel repositum in granario patitur aevum. Boves per hiemem coctum maceratumque probe alit; famem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.8.3 Columella 2.9.5 () >>Columella 2.11.2

Powered by PhiloLogic