Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.7.2 Columella 2.8.3 () >>Columella 2.9.5

Click a word to see morphological information.
2.8.2 Absconduntur autem altero et tricesimo die post autumnale aequinoctium, quod fere conficitur VIIII Kal. Octobris; propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante diem nonum Kalendas Novembris ad brumae tempora. Sic enim servant prudentes agricolae, ut quindecim diebus prius quam conficiatur bruma, totidemque post eam confectam neque arent neque vitem aut arborem putent.Nos quoque [Note] [Note]

-- --

non abnuimus in agro temperato et minime umido 2.8.3 sementem sic fieri debere; ceterum locis uliginosis atque exilibus aut frigidis aut etiam opacis plerumque citra [Note]

2.9.1Iugerum agri pinguis plerumque modios tritici quattuor, mediocris quinque postulat; adorei modios novem, si est laetum solum, si mediocre, decem desiderat. Nam quamvis de mensura minus auctoribus convenit, hanc tamen videri commodissimam docuit noster usus; quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum, qui uberem campum in singula iugera tritici, quibus 1 et adorei, octo modiis obserere praecipiunt atque hac portione mediocribus agris 2.9.2 semina praebenda censent. Nobis ne istam quidem, quam praediximus, mensuram semper placet servari, quod eam variat aut loci aut temporis aut caeli conditio; loci, cum vel in campis vel collibus frumentum seritur atque his vel pinguibus vel mediocribus vel macris; temporis, cum autumno aut etiam ingruente hieme frumenta iacimus, nam prima sementis rarius serere permittit, novissima spissius postulat; caeli, cum aut pluvium aut siccum est, nam illud idem quod prima sementis, hoc quod ultima



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.7.2 Columella 2.8.3 () >>Columella 2.9.5

Powered by PhiloLogic