Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.5.2 Columella 2.8.1 () >>Columella 2.9.3

Click a word to see morphological information.
2.7.1Leguminum genera cum sint complura, maxime grata et in usu hominum videntur faba, lenticula, pisum, phaselus, cicer, cannabis, milium, panicum,2 sesama, lupinum, linum etiam et hordeum, quia ex eo tisana 3 est. Item pabulorum optima sunt 2.7.2 Medica et faenum Graecum nec minus vicia; proxima deinde cicera et ervum et farrago, quae est ex hordeo. Sed de his prius disseremus quae nostra causa seminantur, memores antiquissimi praecepti quo monemur [Note] [Note] [Note]

-- --

ut locis frigidis novissime, tepidis celerius, calidis ocissime [Note]

2.8.1Placet nostro poetae adoreum atque etiam triticum non ante seminare quam occiderint Vergiliae. Quod ipsum numeris sic edisserit: At si triticeam in messem robustaque farra Exercebis humum solisque instabis aristis, Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur. 2.8.2 Absconduntur autem altero et tricesimo die post autumnale aequinoctium, quod fere conficitur VIIII Kal. Octobris; propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante diem nonum Kalendas Novembris ad brumae tempora. Sic enim servant prudentes agricolae, ut quindecim diebus prius quam conficiatur bruma, totidemque post eam confectam neque arent neque vitem aut arborem putent.Nos quoque [Note] [Note]

-- --

non abnuimus in agro temperato et minime umido 2.8.3 sementem sic fieri debere; ceterum locis uliginosis atque exilibus aut frigidis aut etiam opacis plerumque citra [Note]

2.9.1Iugerum agri pinguis plerumque modios tritici quattuor, mediocris quinque postulat; adorei modios novem, si est laetum solum, si mediocre, decem desiderat. Nam quamvis de mensura minus auctoribus convenit, hanc tamen videri commodissimam docuit noster usus; quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum, qui uberem campum in singula iugera tritici, quibus 1 et adorei, octo modiis obserere praecipiunt atque hac portione mediocribus agris



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.5.2 Columella 2.8.1 () >>Columella 2.9.3

Powered by PhiloLogic