Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.7 Columella 2.8 () >>Columella 2.9

Click a word to see morphological information.

2.8.1Placet nostro poetae adoreum atque etiam triticum non ante seminare quam occiderint Vergiliae. Quod ipsum numeris sic edisserit: At si triticeam in messem robustaque farra Exercebis humum solisque instabis aristis, Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur. 2.8.2 Absconduntur autem altero et tricesimo die post autumnale aequinoctium, quod fere conficitur VIIII Kal. Octobris; propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante diem nonum Kalendas Novembris ad brumae tempora. Sic enim servant prudentes agricolae, ut quindecim diebus prius quam conficiatur bruma, totidemque post eam confectam neque arent neque vitem aut arborem putent.Nos quoque [Note] [Note]

-- --

non abnuimus in agro temperato et minime umido 2.8.3 sementem sic fieri debere; ceterum locis uliginosis atque exilibus aut frigidis aut etiam opacis plerumque citra [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.7 Columella 2.8 () >>Columella 2.9

Powered by PhiloLogic