Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.2.2 Columella 2.5.2 () >>Columella 2.8.2

Click a word to see morphological information.
2.4.2 perruptae necantur. Sed et compluribus iterationibus sic resolvatur vervactum in pulverem, ut vel nullam vel exiguam desideret occationem, [Note]

2.5.1Prius tamen quam exilem terram iteremus, [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

stercorare conveniet; nam eo quasi pabulo gliscit. In campo rarius, in colle spissius, acervi stercoris instar quinque modiorum disponentur; atque in plano pedes intervalli quoquoversus octo, in clivo duobus minus relinqui sat erit. Sed id nobis decrescente luna fieri placet, nam ea res herbis liberat segetes. Iugerum autem desiderat, quod spissius stercoratur, vehes quattuor et viginti; quod rarius, 2.5.2 duodeviginti. Disiectum deinde protinus fimum inarari et obrui [Note]

2.6.1Quoniam sementi terram docuimus praeparare, nunc seminum genera persequamur.3 Prima et utilissima sunt hominibus frumenta triticum et semen adoreum. Tritici genera complura cognovimus, verum ex iis maxime sciendum est, quod robus dicitur, quoniam et pondere et nitore praestat. 2.6.2 Secunda conditio est habenda siliginis, cuius species in pane praecipua pondere deficitur. Tertium erit trimestre, [Note]

2.7.1Leguminum genera cum sint complura, maxime grata et in usu hominum videntur faba, lenticula, pisum, phaselus, cicer, cannabis, milium, panicum,2 sesama, lupinum, linum etiam et hordeum, quia ex eo tisana 3 est. Item pabulorum optima sunt 2.7.2 Medica et faenum Graecum nec minus vicia; proxima deinde cicera et ervum et farrago, quae est ex hordeo. Sed de his prius disseremus quae nostra causa seminantur, memores antiquissimi praecepti quo monemur [Note] [Note] [Note]

-- --

ut locis frigidis novissime, tepidis celerius, calidis ocissime [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.2.2 Columella 2.5.2 () >>Columella 2.8.2

Powered by PhiloLogic