Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.1.1 Columella 2.4.2 () >>Columella 2.7.2

Click a word to see morphological information.
2.3.1Boves cum ab opere disiunxerit, substrictos confricet, manibusque comprimat dorsum et pellem revellat nec patiatur corpori adhaerere, quia et 2 2.3.2 genus morbi maxime est armentis noxium. Colla subigat merumque faucibus, si aestuaverint, infundat; satis autem est singulis vini [Note]

2.4.1Pingues campi, qui diutius continent aquam, proscindendi sunt anni tempore iam incalescente, cum omnis herbas ediderint neque adhuc earum semina maturuerint; sed tam frequentibus densisque sidcis arandi sunt, ut vix dinoscatur, in utram partem vomer actus sit, quoniam sic omnes radices herbarum 2.4.2 perruptae necantur. Sed et compluribus iterationibus sic resolvatur vervactum in pulverem, ut vel nullam vel exiguam desideret occationem, [Note]

2.5.1Prius tamen quam exilem terram iteremus, [Note] [Note] [Note] [Note]

-- --

stercorare conveniet; nam eo quasi pabulo gliscit. In campo rarius, in colle spissius, acervi stercoris instar quinque modiorum disponentur; atque in plano pedes intervalli quoquoversus octo, in clivo duobus minus relinqui sat erit. Sed id nobis decrescente luna fieri placet, nam ea res herbis liberat segetes. Iugerum autem desiderat, quod spissius stercoratur, vehes quattuor et viginti; quod rarius, 2.5.2 duodeviginti. Disiectum deinde protinus fimum inarari et obrui [Note]

2.6.1Quoniam sementi terram docuimus praeparare, nunc seminum genera persequamur.3 Prima et utilissima sunt hominibus frumenta triticum et semen adoreum. Tritici genera complura cognovimus, verum ex iis maxime sciendum est, quod robus dicitur, quoniam et pondere et nitore praestat.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.1.1 Columella 2.4.2 () >>Columella 2.7.2

Powered by PhiloLogic