Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.1 Columella 2.2 () >>Columella 2.3

Click a word to see morphological information.

2.2.1Callidissimi rusticarum rerum, Silvine, genera terreni tria esse dixerunt, campestre, collinum, montanum. Campum non aequissima situm planitie nec perlibrata, sed exigue prona, collem clementer et molliter adsurgentem, montem 2 sublimem et asperum, sed nemorosum et herbidum, maxime probaverunt. 2.2.2 His autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli pinguis vel macri, soluti vel spissi, umidi vel sicci, quae qualitates inter se mixtae 'vicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum varietates. Eas enumerare non est artificis agricolae; neque enim artis officium est per species, quae sunt innumerabiles, evagari sed [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.1 Columella 2.2 () >>Columella 2.3

Powered by PhiloLogic