Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.13.1 Columella 2.15.2 () >>Columella 2.19.2

Click a word to see morphological information.
2.14.1Tria igitur genera stercoris 3 sunt praecipue,4 quod ex avibus, quod ex hominibus, quod ex pecudibus confit. Avium primum habetur quod ex columbariis egeritur, deinde quod gallinae ceteraeque volucres edunt, exceptis tamen palustribus aut nantibus, ut anatis 5 et anseris; nam id noxium quoque est. Maxime tamen 6 columbinum probamus, quod modice sparsum terram fermentare comperimus; 2.14.2 secundum deinde, quod homines faciunt, si et aliis villae purgamentis immisceatur, quoniam per se [Note]

2.15.1Interim qui frumentis arva praeparare volet, si autumno sementem facturus est, mense Septembri, si vere, qualibet hiemis parte modicos acervos luna decrescente disponat,3 ita ut plani loci iugerum duodeviginti,4 clivosi quattuor et viginti vehes stercoris teneant; et ut paulo prius dixi, non antea dissipet 2.15.2 cumulos, quam erit saturus. [Note]

2.16.1Atque haec arator exsequi poterit, si non solum quae rettuli genera pabulorum providerit, verum etiam copiam faeni, quo melius armenta tueatur, sine quibus terram commode moliri difficile est; et ideo necessarius ei cultus est etiam prati, cui veteres Romani primas in agricolatione tribuerunt. 2.16.2 Nomen quoque indiderunt ab eo, quod protinus esset paratum nec magnum laborem desideraret. Marcus quidem Porcius et illa commemoravit, quod nec tempestatibus adfligentur ut aliae partes ruris minimeque [Note]

2.17.1Cultus autem pratorum magis curae quam laboris est. Primum ne stirpes aut spinas 4 validiorisve 5 incrementi herbas inesse patiamur, atque alias ante hiemem per autumnum exstirpemus, ut rubos, virgulta, iuncos, alias sic vellamus, ut 6 intuba ac solstitialis spinas; ac 7 neque suem velimus impasci, quoniam rostro suffodiat et cespites excitet, neque pecora maiora, nisi cum siccissimum solum est, quia udo demerguntur ungulae 8 et atterunt



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.13.1 Columella 2.15.2 () >>Columella 2.19.2

Powered by PhiloLogic