Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.10.2 Columella 2.13.2 () >>Columella 2.16.2

Click a word to see morphological information.
2.12.2 postulant. Hordei modii quinque bubulci operas tres exigunt, occatoriam unam, sartoriam unam et dimidiam, messoriam unam: summam operarum sex et dimidiam. Fabae modii quattuor vel sex in vetereto duas operas bubulcorum detinent, at in restibili unam; occantur sesquiopera, sariuntur sesquiopera et una opera [Note]

2.13.1Sed ex iis, quae rettuli, seminibus idem Saserna putat aliis stercorari et iuvari agros, aliis rursus peruri et emaciari; stercorari lupino, faba, vicia, ervilia, lenti, cicercula, piso. De lupino nihil dubito atque etiam de pabulari vicia, si tamen eam viridem desectam confestim aratrum subsequatur et, quod falx reliquerit, prius quam inarescat, 2 vomis rescindat 2.13.2 atque obruat; id enim cedit pro stercore. Nam si radices eius desecto pabulo relictae inaruerunt, [Note]

2.14.1Tria igitur genera stercoris 3 sunt praecipue,4 quod ex avibus, quod ex hominibus, quod ex pecudibus confit. Avium primum habetur quod ex columbariis egeritur, deinde quod gallinae ceteraeque volucres edunt, exceptis tamen palustribus aut nantibus, ut anatis 5 et anseris; nam id noxium quoque est. Maxime tamen 6 columbinum probamus, quod modice sparsum terram fermentare comperimus; 2.14.2 secundum deinde, quod homines faciunt, si et aliis villae purgamentis immisceatur, quoniam per se [Note]

2.15.1Interim qui frumentis arva praeparare volet, si autumno sementem facturus est, mense Septembri, si vere, qualibet hiemis parte modicos acervos luna decrescente disponat,3 ita ut plani loci iugerum duodeviginti,4 clivosi quattuor et viginti vehes stercoris teneant; et ut paulo prius dixi, non antea dissipet



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.10.2 Columella 2.13.2 () >>Columella 2.16.2

Powered by PhiloLogic