Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.10.2 Columella 2.13.1 () >>Columella 2.16.1

Click a word to see morphological information.
2.12.1Et ut iam percenseamus, quot operis in aream perducantur ea, quae terrae credidimus, tritici modii quattuor vel quinque bubulcorum operas occupant quattuor, occatoris unam, sartoris duas primum et unam cum iterum sariuntur, runcatoris unam, messoris unam et dimidiam; in totum summam operarum decem et dimidiam. Siliginis modii quinque totidem operas desiderant. Seminis1 modii novem vel decem totidem operas quot tritici modii quinque 2.12.2 postulant. Hordei modii quinque bubulci operas tres exigunt, occatoriam unam, sartoriam unam et dimidiam, messoriam unam: summam operarum sex et dimidiam. Fabae modii quattuor vel sex in vetereto duas operas bubulcorum detinent, at in restibili unam; occantur sesquiopera, sariuntur sesquiopera et una opera [Note]

2.13.1Sed ex iis, quae rettuli, seminibus idem Saserna putat aliis stercorari et iuvari agros, aliis rursus peruri et emaciari; stercorari lupino, faba, vicia, ervilia, lenti, cicercula, piso. De lupino nihil dubito atque etiam de pabulari vicia, si tamen eam viridem desectam confestim aratrum subsequatur et, quod falx reliquerit, prius quam inarescat, 2 vomis rescindat 2.13.2 atque obruat; id enim cedit pro stercore. Nam si radices eius desecto pabulo relictae inaruerunt, [Note]

2.14.1Tria igitur genera stercoris 3 sunt praecipue,4 quod ex avibus, quod ex hominibus, quod ex pecudibus confit. Avium primum habetur quod ex columbariis egeritur, deinde quod gallinae ceteraeque volucres edunt, exceptis tamen palustribus aut nantibus, ut anatis 5 et anseris; nam id noxium quoque est. Maxime tamen 6 columbinum probamus, quod modice sparsum terram fermentare comperimus;



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.10.2 Columella 2.13.1 () >>Columella 2.16.1

Powered by PhiloLogic