Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.10 Columella 2.11 () >>Columella 2.12

Click a word to see morphological information.

2.11.1Quoniam quando quidque serendum sit persecuti sumus, nunc quem ad modum quotque operis singula eorum, quae rettulimus, colenda sint demonstrabimus. Peracta sementi sequens cura est sartionis; de qua non convenit inter auctores. Quidam negant eam 1 quicquam proficere, quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquae etiam succidantur ac, si frigora incesserint post sartionem, gelu frumenta enecentur;satius autem esse ea 2.11.2 tempestive runcari et purgari. Pluribus tamen sariri placet, sed neque eodem modo neque isdem temporibus usque quaque fieri; nam in agris siccis et apricis, simul ac primum sartionem pati queant segetes, debere eas permota terra adobrui, ut fruticare [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.10 Columella 2.11 () >>Columella 2.12

Powered by PhiloLogic