Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.9.3 Columella 2.10.2 () >>Columella 2.13.2

Click a word to see morphological information.
2.9.6 conseritur, vanam et minutam spicam facit. At ubi ex uno semine pluribus culmis fructificavit, [Note]

2.10.1Quoniam de frumentis abunde praecepimus, de leguminibus deinceps disseremus.8 Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit et vilissime emitur et maxime ex iis, quae seruntur, iuvat agrum. Nam vineis iam 9 emaciatis et arvis optimum stercus praebet ac vel effeto solo provenit vel repositum in granario patitur aevum. Boves per hiemem coctum maceratumque probe alit; famem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus 2.10.2 commode propulsat. Spargitur statim ex area, atque id solum omnium leguminum non desiderat requiem in horreo, [Note]

2.11.1Quoniam quando quidque serendum sit persecuti sumus, nunc quem ad modum quotque operis singula eorum, quae rettulimus, colenda sint demonstrabimus. Peracta sementi sequens cura est sartionis; de qua non convenit inter auctores. Quidam negant eam 1 quicquam proficere, quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquae etiam succidantur ac, si frigora incesserint post sartionem, gelu frumenta enecentur;satius autem esse ea 2.11.2 tempestive runcari et purgari. Pluribus tamen sariri placet, sed neque eodem modo neque isdem temporibus usque quaque fieri; nam in agris siccis et apricis, simul ac primum sartionem pati queant segetes, debere eas permota terra adobrui, ut fruticare [Note]

2.12.1Et ut iam percenseamus, quot operis in aream perducantur ea, quae terrae credidimus, tritici modii quattuor vel quinque bubulcorum operas occupant quattuor, occatoris unam, sartoris duas primum et unam cum iterum sariuntur, runcatoris unam, messoris unam et dimidiam; in totum summam operarum decem et dimidiam. Siliginis modii quinque totidem operas desiderant. Seminis1 modii novem vel decem totidem operas quot tritici modii quinque



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.9.3 Columella 2.10.2 () >>Columella 2.13.2

Powered by PhiloLogic