Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.9 Columella 2.10 () >>Columella 2.11

Click a word to see morphological information.

2.10.1Quoniam de frumentis abunde praecepimus, de leguminibus deinceps disseremus.8 Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit et vilissime emitur et maxime ex iis, quae seruntur, iuvat agrum. Nam vineis iam 9 emaciatis et arvis optimum stercus praebet ac vel effeto solo provenit vel repositum in granario patitur aevum. Boves per hiemem coctum maceratumque probe alit; famem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus 2.10.2 commode propulsat. Spargitur statim ex area, atque id solum omnium leguminum non desiderat requiem in horreo, [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 2.9 Columella 2.10 () >>Columella 2.11

Powered by PhiloLogic