Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 1.9 Columella 2.1 () >>Columella 2.2

Click a word to see morphological information.

2.1.1Quaeris ex me, P. Silvine, quod ego sine cunctatione non recuso docere, cur priore libro veterem 1 opinionem fere omnium, qui de cultu agrorum locuti sunt, a principio confestim reppulerim, falsamque sententiam repudiaverim censentium longo aevi situ longique iam temporis exercitatione fatigatam 2.1.2 et effetam humum consenuisse. Nec te ignoro cum et aliorum inlustrium scriptorum tum praecipue Tremeli auctoritatem revereri, qui, cum plurima rusticarum rerum praecepta simul eleganter et scite memoriae prodiderit, videlicet inlectus nimio favore priscorum de simili materia disserentium falso credidit parentem omnium terram, sicut muliebrem sexum aetate anili iam confectam, progenerandis esse fetibus inhabilem.Quod ipse quoque confiterer, 2.1.3 si in totum nullae fruges provenirent. [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 1.9 Columella 2.1 () >>Columella 2.2

Powered by PhiloLogic