Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 1.6 Columella 1.7 () >>Columella 1.8

Click a word to see morphological information.

1.7.1His omnibus ita vel acceptis vel compositis, praecipua cura domini requiritur cum in ceteris rebus tum maxime in hominibus. Atque hi vel coloni vel servi sunt soluti aut vincti. Comiter agat cum colonis facilemque se praebeat, et avarius opus exigat quam pensiones, quoniam et minus id offendit et tamen in universum magis prodest. Nam ubi sedulo colitur ager, plerumque compendium, numquam, nisi si caeli maior vis aut praedonis incessit, detrimentum adfert, eoque remissionem colonus petere non audet. 1.7.2 Sed nec dominus in unaquaque re, cui [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 1.6 Columella 1.7 () >>Columella 1.8

Powered by PhiloLogic