Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 1.2.2 Columella 1.6.1 () >>Columella 1.9.1

Click a word to see morphological information.
1.4.1Sequitur deinceps Caesonianum praeceptum, quo fertur usus etiam Cato Marcus, agrum esse revisendum saepius eum, quem velis mercari. Nam prima inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quae mox retractantibus facilius apparent. Inspectionis quoque velut formula nobis a maioribus tradita est agri pinguis ac laeti, de cuius qualitate dicemus suo loco, cum de generibus terrae disseremus. 1.4.2 In universum tamen quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo, quod primo iam Punico bello dux inclitissimus M. [Note]

1.5.1Sit autem vel intra villam vel extrinsecus inductus fons perennis, lignatio pabulumque vicinum. Si deerit fluens unda, putealis quaeratur in vicino, quae non sit haustus profundi, non amari saporis aut 1.5.2 salsi. Haec quoque si deficiet et spes artior aquae manantis coegerit, vastae cisternae hominibus piscinaeque pecori struantur; [Note]

1.6.1Modus autem membrorumque numerus aptetur universo consaepto et dividatur in tres partes, urbanam, rusticam, fructuariam. Urbana rursus [Note] [Note] [Note]

-- --

in hibernacula [Note]

1.7.1His omnibus ita vel acceptis vel compositis, praecipua cura domini requiritur cum in ceteris rebus tum maxime in hominibus. Atque hi vel coloni vel servi sunt soluti aut vincti. Comiter agat cum colonis facilemque se praebeat, et avarius opus exigat quam pensiones, quoniam et minus id offendit et tamen in universum magis prodest. Nam ubi sedulo colitur ager, plerumque compendium, numquam, nisi si caeli maior vis aut praedonis incessit, detrimentum adfert, eoque remissionem colonus petere non audet.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 1.2.2 Columella 1.6.1 () >>Columella 1.9.1

Powered by PhiloLogic