Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 1.3 Columella 1.4 () >>Columella 1.5

Click a word to see morphological information.

1.4.1Sequitur deinceps Caesonianum praeceptum, quo fertur usus etiam Cato Marcus, agrum esse revisendum saepius eum, quem velis mercari. Nam prima inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quae mox retractantibus facilius apparent. Inspectionis quoque velut formula nobis a maioribus tradita est agri pinguis ac laeti, de cuius qualitate dicemus suo loco, cum de generibus terrae disseremus. 1.4.2 In universum tamen quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo, quod primo iam Punico bello dux inclitissimus M. [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 1.3 Columella 1.4 () >>Columella 1.5

Powered by PhiloLogic