Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 1.2 Columella 1.3 () >>Columella 1.4

Click a word to see morphological information.

1.3.1Porcius quidem Cato censebat inspiciendo agro 1 praecipue duo esse consideranda, salubritatem caeli et ubertatem loci; quorum si alterum deesset ac nihilo minus quis vellet incolere mente esse captum atque eum ad agnatos et gentiles deducendum. 1.3.2 Neminem enim sanum debere facere sumptus in cultura sterilis soli, nec rursus pestilenti quamvis feracissimo pinguique agro dominum ad fructus pervenire. Nam ubi sit cum Orco ratio ponenda, ibi non modo perceptionem fructuum, sed et vitam colonorum esse dubiam vel potius mortem quaestu 1.3.3 certiorem. Post haec duo principalia subiungebat illa non minus intuenda: viam, aquam, vicinum. [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 1.2 Columella 1.3 () >>Columella 1.4

Powered by PhiloLogic