Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 1.pr.1 Columella 1.1.3 () >>Columella 1.4.1

Click a word to see morphological information.
1.1.1Qui studium agricolationi dederit, antiquissima sciat haec sibi advocanda: prudentiam rei, facultatem impendendi, voluntatem agendi. Nam is demum cultissimum rus habebit, ut ait Tremelius, qui et colere sciet et poterit et volet. Neque enim scire aut velle cuiquam satis fuerit sine sumptibus, quos 1.1.2 exigunt opera; nec rursus faciendi aut impendendi [Note]

-- --

voluntas profuerit sine arte, quia caput est in omni negotio nosse quid agendum sit, maximeque in agri cultura, in qua voluntas facultasque citra scientiam saepe magnam dominis adferunt iacturam, cum imprudenter facta opera frustrantur impensas. 1.1.3 Itaque diligens pater familliae, cui cordi est ex agri cultu certam sequi rationem rei familiaris augendae, maxime curabit ut et [Note]

1.2.1Censeo igitur in propinquo agrum mercari, quo et frequenter dominus veniat et frequentius venturum se,7 quam sit venturus, denuntiet. Sub hoc enim metu cum familia vilicus erit in officio. Quicquid vero dabitur occasionis, ruri moretur, quae non sit mora segnis nec umbratilis. Nam diligentem patrem familiae decet agri sui particulas omnis et omni tempore anni frequentius circumire, quo prudentius naturam 8 soli sive in frondibus et herbis sive iam maturis frugibus contempletur, nec ignoret quicquid 1.2.2 in eo recte fieri poterit. Nam illud vetus est Catonis agrum pessime mulcari, [Note]

1.3.1Porcius quidem Cato censebat inspiciendo agro 1 praecipue duo esse consideranda, salubritatem caeli et ubertatem loci; quorum si alterum deesset ac nihilo minus quis vellet incolere mente esse captum atque eum ad agnatos et gentiles deducendum.



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 1.pr.1 Columella 1.1.3 () >>Columella 1.4.1

Powered by PhiloLogic