Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 1.pr Columella 1.1 () >>Columella 1.2

Click a word to see morphological information.

1.1.1Qui studium agricolationi dederit, antiquissima sciat haec sibi advocanda: prudentiam rei, facultatem impendendi, voluntatem agendi. Nam is demum cultissimum rus habebit, ut ait Tremelius, qui et colere sciet et poterit et volet. Neque enim scire aut velle cuiquam satis fuerit sine sumptibus, quos 1.1.2 exigunt opera; nec rursus faciendi aut impendendi [Note]

-- --

voluntas profuerit sine arte, quia caput est in omni negotio nosse quid agendum sit, maximeque in agri cultura, in qua voluntas facultasque citra scientiam saepe magnam dominis adferunt iacturam, cum imprudenter facta opera frustrantur impensas. 1.1.3 Itaque diligens pater familliae, cui cordi est ex agri cultu certam sequi rationem rei familiaris augendae, maxime curabit ut et [Note]



Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
<<Columella 1.pr Columella 1.1 () >>Columella 1.2

Powered by PhiloLogic